

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 22: Versus 8
Multum.Significat Judaeos propter carnalem legis observantiam et sanguinolenta opera, non posse spirituale aedificium Domino praeparare; vel quia pollutas manus habebant sanguine Christi, et prophetarum, unde:Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt[Matth. 23.].